- PHARUS
- I.PHARUSfluv. Ciliciae. Suid.II.PHARUSnomen est editarum turrium, ad maris littora vel fluminum ripas, exstructarum, ut, ardente in sublimi face, qua iter dirigant, dispicere possint. Sic Pharus apud Stat. l. 3. Sylv. 5. v. 101.Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia natisLumina noctivagae tollit Pharus aemula Lunae;praecelsa turris est, cum luminibus nocturnis, in Capreis, hanc enim Insulam hisce intelligit Poeta. ab Aegyptia Pharo, de qua prolixe dictum, nomen adepta. Vide notata Lipsio ad Annalem 4. Taciti, Herm. Barbaro ad Plin. l. 36. c. 12. Dion. Gothofredo ad Pandectas, etc. Alia est contra Siciliam Pharus, quam hodie vocant, celebrata Hug. Falcando in Tragoediis Aulae Sicul. Sed et hunc usum habent, ut in alta illa specula naves procul advenientes observari possint. Eadem hodie multis in locis Laternae dicuntur. Itali quoque praelucentem in alta puppi magnae cuiusque navis Lucernam Phano appellantes, e Graeco verbo nomenclationem hanc derivâsse videntur, Fortun. Licetus de Lucernis antiqq. l. 6. c. 98. ubi Lucernam in capite aspidis constitutamexponit, de alta specula Phari e litore navigantibus praelucente. Ad imitationem nempe Alexandrinae Phari turres tales aliis in locis quoque conditas esse, testatur Plinius l. 36. c. 12. Usus eius (nempe Alexandrinae) nocturno navium cursui ignes ostendere ad praenuntianda vada portusque introitum: sicut iam tales pluribus locis flagrant, ut Puteolis ac Ravennae. Cuiusmodi Pharos quinque celebres in Orbe numerat Licetus, loc. cit. Sed paulo plures esse, hîc infra videbimus. Dhristiani Scriptores, homines illustres hôc titulô notant, Dugalus contra Claudium Taurin. Fortunatus de Vita Martini l. 1. et l. 10. carm. 10. Anastasius saepissime in Vitis Pontif. Alii. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium. Porro Pharus, apud recentioris aevi Scriptores, Lueerna est sive lychnuchus orbicularis et circularis cum certo lucernarum aut candelarum numero, cuiusmodi passim in Templis visuntur: sic dictus, quod instar Phari sit, eiusque speciem referat. Papias, Anastasius Biblioth. in Hilario, Silvestro, Hadriano, Leone III. etc. Anonymus Poeta de Pontificibus Eboracensibus,Hoc altare farum supra suspenderat altum.Eâdem notione in feminino genere occurrit, sicut turris Alexandrina, unde nomini origo. Inscriptio phari in Eccl. Wilibaldi Eystetensi, apud Gretzerum, in Episcopis Eystetens. c. 12.Hanc Willibaldo Pharum construxerat almoPraesul devotus, Mengosus, nomine dictus, etc.Eiusmodi autem lychnuchorum variae erant figurae. Quidam coronae in speciem efformati erant, unde Phara coronata Anastasio in Silvestro: Alii in crucis vel retis formam erant compositi, de quibus fuse agit Car. du Fresne Descr. aedis Sophiae: Quidam arborum speciem praeferebant, Plin. l. 34. c. 3. ex quo discimus, habuisse Veter. in delubris lychnuchos pensiles aut arborum modô mala ferentium lucernas, vide supra Arbor. Denique ita erant efficti, ut ab iis penderent disci seu canthari, in quibus vel candelae vel lucernae erant: Hos pharocantharos vocat Anastasius in Sylv. Leone III. Sixto III. et Benedicto III. Car. du Fresne Gloss. PHARI QUAEDAM IN ORBE CELEBRIORES, α. Alexandrina, reliquarum omnium celeberrima simul ac antiquissima, a qua nomen, vide in Pharus. β. Burdigalenses inter ac Santones, in Oceani litore, istiusmodi turres, vulgo Lanternas vocatas, excitavit ad Ludovici Imperatoris exemplum Carolus VI. Galliae Rex γ. Ad Civencheu urbem, in Sinico Imperio Paocai mons est, in cuius vertice eminet turris Novizonia, vavigantibus Pharum ac certissimum litoris propinquantis signum praebens. δ. Genuensium portui imminet turris editissima, patriô nomine itidem Lanternae. Sicut rupes eminens, in qua illa est, Co de Fa, i. e. Caput Phari, dicta. Huc ascendens speculator, positis extra turris cacumen signis indicat numerum navium eminus adventantium: noctuque magnam ibi lucernam accendit, navigantibus portûs introitum monstrantem. ε. Circa Gessoriacum Caligula Imperator in littore Gallico, ad Oceanum, altissimam excitavit turrim, e qua, ut e Pharo, noctu, ad regendos navium cursus, faces emicarent. ζ. Laternae, vide supra. η. Ad Messanae portum, in Insula Siciliae, celebris est, Phari nomine, turris. θ. Ostiae, portu exstructô, excitavit altissimam turrim, ad exemplum Alexandrinae Phari, Claudius Imperator. ι. Phaselus, ab Herode substructae turris nomen fuit, quam similiter ad Alexandrinae Phari similitudinem condidit. Vide infra in voce Phaselus. κ. Puteolanae turris, eundem usum praebentis, meminit Plin. loc. cit. λ. Ravennae turris consimilis, eidem memoratur. μ. Pyramides Aegyptiae, inter alia, Phart quoque usum habuerunt, illa praesertim, quae in Arsinoite Nomo, et duae illae, quae in Memphi, undique adnavigantibus conspicuae. ν. Rupellae, constituit Pharum, Carolus VI. Galliae Rex supra dictus. ξ. Santones inter ac Burdigalenses, ab eodem, in Oceani litore, varias excitatas fuisse, dictum. ο. ad Scaldis ostium, celebrem Pharum condidit Ludovicus Imperator cuius exemplum Carolum VI. variis in locis imitatum esse retro indigitavimus. π. Slusis in Flandria, ab eodem Carolo exstructa est, etc. Vide praeter Licetum loc. cit. Auctorem Anonymum libri, cui titul. Sina, et Europa, c. 17. Nec omittenda turris admirandi operis, a Ludovico XIV. ma gnificentissime restituta, quae scopulo insidet, medio in ostio Garumnae, la Tour de Cordan vulgo dicta. Ubi noctu ignis accensus Garumnam intrantibus egredientibusque allucet, ut olim in Pharo Alexandr. et postea in Urbe Callaicae Brigantio vel Brigantia, quam Plin. et Ptol. Flaviobrigam,recentiores Compostellam vocant: in Morinorum urbe Gosoriaco vel Bononia, factum esse novimus, verba sunt Hadr. Valesii Notit. Gall. in voce Garumna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.